- TROJA
- I.TROJAregio minoris Asiae, in Phrygia teste Serviô; cuius caput fuit Ilium, Homeri, Virgiliique catminibus notissiium, sic excisum, ut iam tempore Strabonis nullum eius extaret vestigium. Fuerat 3. mill. pass. ab ora littorali. Ita dicta est a Troe Rege, Erichthonii fil. cum antea a Teucro Teucria, et a Datdano Dardania diceretur. Non raro tamen Troia a poetis pro ipso Ilio accipitur. Historia paucis sic habet: Dardanus ex Creta, an ex Italia huc profectus, urbem condidit A. M. 2574. Ei successêre Erichthonius, Tros, Ilus, Laomedon, Priamus: sub quo Troia a Graecis capta est, A. M. 2870. Alexander M. novam Troiam, aliquot stadiis a veteri exstruxit: postmodum Augustus eandem restauravit, colonis eo deductis, unde Colonia avusta Troas appellata est, utiex pluribus nummis Imperialibus liquet, docente Sponiô, qui haud pridem illustres eius reliquias diligenter lustravit, et accurate descripsit, Itinerar. Graeciae, pat. 1. p. 198. olim Episcopalis sub Archiepiscopo Cyziceno, Turcis Esky Stamboul. Vide supra in voce Troas Alexandri. De ruderibus Troianis, sic Bellonius: Navigantibus e mari iam consopicua, distant Abydô dimidiae diei itinere, atque in acclivi collis parte sita, incolis adhuc Troade appellantur. Admiranda aedificiorum rudera testantur veterem Urbis magnificentiam, amplitudinem murorum ambitus, quem quatuor horis se emensum esse auctor scribit: cinstant illi ex saxis nigris ac duris, spongiosis tamen, et forma quadrangulari excisis. Supersunt et turium in muris reliquiae: extra horum ambitum, iuxta vias regias magna videntur e marmore sepulchra antiqui operis, ex unico lapide instar cistae excavata, quorum opercula adhuc integra conspiciuntur. Arcium quoque duarum lipsana ex marmore apparent, sed urbis intriora nil nisi confusam ruderum exhibent congeriem, inter quae turris quaedam quadrilaterâ basi. Solum primo in circuitu milliari sterile, arenosum et arborum rantum non vaccum, Observ. l. 2 c. 6. Vide quoque de Valle, itin. tom. 1. Ovid. Ep. 1. Heroid. v. 3.Troia iacet certe Danais invisa puellis.Virg. l. 3. Aen. v. 11.Et campos ubi Troia suit. ——Catullus, Epigr. 69. v. 90.Troia virum et virtutum omnium acerba cinis.Populi Troes et Troiani, quos luxuriosos in conviviis fuisse, arguit Proverb. Porcellus Troianus, apud Macrob. Saturnal. l. 3. c. 13. quod de opiparis conviviis, ut de homine variis deliciarum generibus delectari solito usurpatur. Aliud proverb. Troia non producit Thracem, significat, ex degenere prosapia generosum non gigni, nec ferocem aquilam imbelles serere columbas. Porro apud Ciceronem Troianus equus, veluti adagium, de insidiis occultis et tacita impostura, usurpatur, Cir. pro Muraena c. 37. Intus, inquit, est equus Troianus. Hinc Troius. Virg. l. 1. Aen. v. 123.Arma virûm, tabulaeque et Troia gaza per undas.Item, Troianus. Ovid. 1. 2. Ep. 2. ex Ponto, v. 25.Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit.Item Troicus. Ovid. Ep. 1. Heroid. v. 28.———— Troica sata canunt.Nic. Lloydius.II.TROJAurbs Epiri mediterranea in Chaonia, alia vulgo quoque Troia, olim Aege Antonin. et Aecana, in Apulia Daunia, Episcopalis sub Archiepiscopo benevento 36. mill. pass. in Boream Sipontum versus totidem; a Luceria 17. in Ortum. Ferrar.Hodie Capitanatae proviniciae ad Chilarum fluv. ad radices Apennini, 25. mill. pass. a Benevento in Caeciam, 6. a Bovino in Boream cum ttitulo principatus Baudrand. Item vicus in Attica, qui et nypete Stephano. Item pagus in Aegypto ad Troicum monetem. Strabo l. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.